Evangelium Secundum Lucam*

Caput 22: Versus 42

Orabat dicens.Orat non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter dicit:Istum,id est, populi Judaeorum qui non habent excusationem ignorantiae in meam mortem, quia quotidie annuntior illis in lege et prophetis. Si ergo fieri potest, ut sine interitu Judaeorum credat multitudo gentium, recuso passionem. Si vero illi excaecandi sunt, ut alii videant, non mea, sed tua fiat voluntas.Pater, si vis,etc.AMBR.Pro me doluit cum pro se nihil habuit quod doleret. Suscepit enim tristitiam meam ut mihi largiretur suam laetitiam. Confidenter ergo tristitiam nomino, qui crucem praedico.Verumtamen,etc. Appropinquans Dominus passioni, infirmantium vocem et timorem ut abstraheret, in se suscepit: et rursus per obedientiam fortitudinem mentis ostendit, ut cum nobis imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ne fiat, ut tamen per fortitudinem parati simus ad implendum conditoris voluntatem potius quam nostram.
(* Traductions européennes)